< Liber Numeri 7 >
1 factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius
Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud: unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa eius.
2 obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant
Obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, praefecti eorum, qui numerati fuerant,
3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi
munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.
4 ait autem Dominus ad Mosen
Ait autem Dominus ad Moysen:
5 suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui
Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui.
6 itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis
Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.
7 duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium
Duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson, iuxta id quod habebant necessarium.
8 quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
quattuor alia plaustra, et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
9 filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris
filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in Sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.
10 igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare
Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.
11 dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris
Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.
12 primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda
Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Iuda:
13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:
14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso
mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso:
15 bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
17 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab
et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec est oblatio Nahasson filii Aminadab.
18 secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar
Secundo die obtulit Nathanael filius Suar, dux de tribu Issachar,
19 acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, iuxta pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:
20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso
mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso:
21 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
23 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar
et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec fuit oblatio Nathanael filii Suar.
24 tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon
Tertio die princeps filiorum Zabulon Eliab filius Helon,
25 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in sacrificium:
26 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
27 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
29 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon
et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec est oblatio Eliab filii Helon.
30 die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur
Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,
31 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
32 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
33 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
35 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
36 die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai
Die quinto princeps filiorum Simeon Salamiel filius Surisaddai
37 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
38 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
39 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
41 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.
42 die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel
Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel
43 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
44 mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
45 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
47 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec fuit oblatio Eliasaph filii Duel.
48 die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud
Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud
49 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
50 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
51 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
53 et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud
et in hostias pacificorum, boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec fuit oblatio Elisama filii Ammiud.
54 die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur
Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,
55 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
56 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
57 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
59 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.
60 die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
Die nono princeps filiorum Beniamin, Abidan filius Gedeonis,
61 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
62 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
et mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
63 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
65 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.
66 die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai
Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai
67 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
68 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
69 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
71 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.
72 die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran
Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran
73 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
74 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:
75 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
77 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec fuit oblatio Phegiel filii Ochran.
78 die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan
Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan
79 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum:
80 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
81 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
83 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. haec fuit oblatio Ahira filii Enan.
84 haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim
Haec in dedicationem altaris oblata sunt a principibus Israel, in die qua consecratum est. acetabula argentea duodecim: phialae argenteae duodecim: mortariola aurea duodecim:
85 ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii
ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere Sanctuarii.
86 mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti
mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos appendentia pondere Sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti:
87 boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato
boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum: hirci duodecim pro peccato.
88 hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est
In hostias pacificorum, boves viginti quattuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Haec oblata sunt in dedicationem altaris, quando unctum est.
89 cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei
Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum foederis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos Cherubim, unde et loquebatur ei.