< Liber Numeri 35 >

1 haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho
Haec quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Iordanem, contra Iericho:
2 praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis
Praecipe filiis Israel ut dent Levitis de possessionibus suis
3 urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis
urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum: ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac iumentis:
4 quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur
quae a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.
5 contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana
contra Orientem duo millia erunt cubiti, et contra Meridiem similiter erunt duo millia: ad mare quoque, quod respicit ad Occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur. eruntque urbes in medio, et foris suburbana.
6 de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida
De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem: et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,
7 id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis
id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
8 ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis
Ipsaeque urbes, quae dabuntur de possessionibus filiorum Israel, ab his, qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores. singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis.
9 ait Dominus ad Mosen
Ait Dominus ad Moysen:
10 loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan
Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Iordanem in Terram Chanaan,
11 decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint
decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint:
12 in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur
in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius iudicetur.
13 de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur
De ipsis autem urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur,
14 tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan
tres erunt trans Iordanem, et tres in Terra Chanaan,
15 tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit
tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.
16 si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur
Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est: reus erit homicidii, et ipse morietur.
17 si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur
Si lapidem iecerit, et ictus occubuerit: similiter punietur.
18 si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur
Si ligno percussus interierit: percussoris sanguine vindicabitur.
19 propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet
Propinquus occisi, homicidam interficiet, statim ut apprehenderit eum.
20 si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias
Si per odium quis hominem impulerit, vel iecerit quippiam in eum per insidias:
21 aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit
aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit: percussor, homicidii reus erit. cognatus occisi statim ut invenerit eum, iugulabit.
22 quod si fortuito et absque odio
Quod si fortuitu, et absque odio,
23 et inimicitiis quicquam horum fecerit
et inimicitiis quidquam horum fecerit,
24 et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata
et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata:
25 liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur
liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
26 si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt
Si interfector extra fines urbium, quae exulibus deputatae sunt,
27 fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit
fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis: absque noxa erit qui eum occiderit.
28 debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam
debuerat enim profugus usque ad mortem Pontificis in urbe residere. postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
29 haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris
Haec sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.
30 homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur
Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur.
31 non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur
Non accipietis pretium ab eo, qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.
32 exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt
Exules et profugi ante mortem Pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt:
33 ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit
ne polluatis terram habitationis vestrae, quae insontium cruore maculatur: nec aliter expiari potest, nisi per eius sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
34 atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel
Atque ita emundabitur vestra possessio, me commorante vobiscum. ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israel.

< Liber Numeri 35 >