< Liber Numeri 3 >

1 haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai
Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
2 et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar
Et hæc nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
3 haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur
Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur.
4 mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo
Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
5 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
6 adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent
Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,
7 et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii
et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,
8 et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius
et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio eius.
9 dabisque dono Levitas
Dabisque dono Levitas
10 Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur
Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel. Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.
11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
12 ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei
Ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel, eruntque Levitæ mei.
13 meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus
Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in Terra Ægypti: sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus, mei sunt: ego Dominus.
14 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens
Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens:
15 numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra
Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense, et supra.
16 numeravit Moses ut praeceperat Dominus
Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus,
17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari
et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.
18 filii Gerson Lebni et Semei
Filii Gerson: Lebni et Semei.
19 filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel
Filii Caath: Amram et Iesaar, Hebron et Oziel.
20 filii Merari Mooli et Musi
Filii Merari: Moholi et Musi.
21 de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica
De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica:
22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum
quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.
23 hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem
Hi post tabernaculum metabuntur ad Occidentem
24 sub principe Eliasaph filio Lahel
sub principe Eliasaph filio Lael.
25 et habebunt excubias in tabernaculo foederis
Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis,
26 ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius
ipsum tabernaculum et operimentum eius, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia eius.
27 cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua
Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua:
28 omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii
omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias Sanctuarii,
29 et castrametabuntur ad meridianam plagam
et castrametabuntur ad meridianam plagam.
30 princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel
Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel:
31 et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem
et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa Sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque huiuscemodi supellectilem.
32 princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii
Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ Sanctuarii.
33 at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina sua
At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua:
34 omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti
omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.
35 princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur
Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur.
36 erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent
Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum huiuscemodi pertinent:
37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus
columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.
38 castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur
Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, idest ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam Sanctuarii in medio filiorum Israel. quisquis alienus accesserit, morietur.
39 omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia
Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron iuxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.
40 et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum
Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.
41 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel
Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel, ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel.
42 recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel
Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israel.
43 et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres
et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.
44 locutusque est Dominus ad Mosen
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
45 tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum Dominus
Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israel, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. ego sum Dominus.
46 in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel
In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel,
47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti
accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram Sanctuarii. Siclus habet viginti obolos.
48 dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt
Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt.
49 tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis
Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis
50 pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii
pro primogenitis filiorum Israel, mille trecentorum sexagintaquinque siclorum iuxta pondus Sanctuarii,
51 et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod praeceperat sibi Dominus
et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum quod præceperat sibi Dominus.

< Liber Numeri 3 >