< Liber Numeri 27 >
1 accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa
2 steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis atque dixerunt
3 pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri
4 rettulitque Moses causam earum ad iudicium Domini
5 qui dixit ad eum
6 iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant
7 ad filios autem Israhel loqueris haec
8 homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius transibit hereditas
9 si filiam non habuerit habebit successores fratres suos
10 quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris eius
11 sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus Mosi
12 dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israhel
13 cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron
14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin
15 cui respondit Moses
16 provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc
17 et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore
18 dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum
19 qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine
20 et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel
21 pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo
22 fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi
23 et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat Dominus