< Liber Numeri 25 >

1 morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab
Morabatur autem eo tempore Israel in Setim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,
2 quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum
quae vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum.
3 initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus
Initiatusque est Israel Beelphegor: et iratus Dominus,
4 ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel
ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis: ut avertatur furor meus ab Israel.
5 dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor
Dixitque Moyses ad Iudices Israel: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.
6 et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi
Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israel, qui flebant ante fores tabernaculi.
7 quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione
Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione,
8 ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel
ingressus est post virum Israelitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israel:
9 et occisi sunt viginti quattuor milia homines
et occisi sunt vigintiquattuor millia hominum.
10 dixitque Dominus ad Mosen
Dixitque Dominus ad Moysen:
11 Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo
Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo.
12 idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei
idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei,
13 et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel
et erit tam ipsi quam semini eius pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israel.
14 erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis
Erat autem nomen viri Israelitae, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis.
15 porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum
Porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.
16 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
17 hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos
Hostes vos sentiant Madianitae, et percutite eos:
18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor
quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor.

< Liber Numeri 25 >