< Liber Numeri 24 >

1 cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quaereret sed dirigens contra desertum vultum suum
Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israeli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quaereret: sed dirigens contra desertum vultum suum,
2 et elevans oculos vidit Israhel in tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu Dei
et elevans oculos, vidit Israel in tentoriis commorantem per tribus suas: et irruente in se spiritu Dei,
3 adsumpta parabola ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus
assumpta parabola ait: Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cuius obturatus est oculus:
4 dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius
dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi eius:
5 quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israhel
Quam pulchra tabernacula tua Iacob, et tentoria tua Israel!
6 ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui ut tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquas
ut valles nemorosae, ut horti iuxta fluvios irrigui, ut tabernacula quae fixit Dominus, quasi cedri prope aquas.
7 fluet aqua de situla eius et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum illius
Fluet aqua de situla eius, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex eius, et auferetur regnum illius.
8 Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis
Deus eduxit illum de Aegypto, cuius fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis.
9 accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur
Accubans dormivit ut leo, et quasi leaena, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur.
10 iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti
Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait: Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus econtrario tertio benedixisti:
11 revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito
revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito.
12 respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi
Respondit Balaam ad Balac: Nonne nunciis tuis, quos misisti ad me, dixi:
13 si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar
Si dederit mihi Balac: plenam domum argenti et auri, non potero praeterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid, vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar?
14 verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore
Verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore.
15 sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus
Sumpta igitur parabola, rursum ait: Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cuius obturatus est oculus:
16 dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos
dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos.
17 videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth
Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. ORIETUR STELLA ex Iacob, et consurget virga de Israel: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth.
18 et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget
Et erit Idumaea possessio eius: hereditas Seir cedet inimicis suis: Israel vero fortiter aget.
19 de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis
De Iacob erit qui dominetur. et perdat reliquias civitatis.
20 cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cuius extrema perdentur
Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait: Principium Gentium Amalec, cuius extrema perdentur.
21 vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum
Vidit quoque Cinaeum: et assumpta parabola, ait: Robustum quidem est habitaculum tuum: sed si in petra posueris nidum tuum,
22 et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te
et fueris electus de stirpe Cin, quamdiu poteris permanere? Assur enim capiet te.
23 adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet Deus
Assumptaque parabola iterum locutus est: Heu, quis victurus est, quando ista faciet Deus?
24 venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt
Venient in trieribus de Italia, superabunt Assyrios, vastabuntque Hebraeos, et ad extremum etiam ipsi peribunt.
25 surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit
Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum: Balac quoque via, qua venerat, rediit.

< Liber Numeri 24 >