< Liber Numeri 22 >

1 profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est
Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Iordanem Iericho sita est.
2 videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel Amorreo
Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israel Amorrhæo,
3 et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum eius ferre non possent
et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum eius ferre non possent,
4 dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab
dixit ad maiores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quo modo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab.
5 misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me
Misit ergo nuncios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me.
6 veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris
Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: siquo modo possim percutere et eiicere eum de terra mea. novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris.
7 perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac
Perrexeruntque seniores Moab, et maiores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac:
8 ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum
ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum:
9 quid sibi volunt homines isti apud te
Quid sibi volunt homines isti apud te?
10 respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me
Respondit: Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,
11 dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum
dicens: Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ: veni, et maledic ei, siquo modo possim pugnans abigere eum.
12 dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est
Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est.
13 qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum
Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum.
14 reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum
Reversi principes dixerunt ad Balac: Noluit Balaam venire nobiscum.
15 rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit
Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit.
16 qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me
Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me:
17 paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti
paratus sum honorare te, et quidquid volueris dabo tibi: veni, et maledic populo isti.
18 respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar
Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.
19 obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus
Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.
20 venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias
Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias.
21 surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis
Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.
22 et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum
Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum.
23 cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere
Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere,
24 stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur
stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur.
25 quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat
Quem videns asina, iunxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam:
26 et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit
et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.
27 cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste latera
Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis. qui iratus, vehementius cædebat fuste latera eius.
28 aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio
Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me? ecce iam tertio?
29 respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem
Respondit Balaam: Quia commeruisti, et illusisti mihi: utinam haberem gladium, ut te percuterem.
30 dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam
Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam.
31 protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram
Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram.
32 cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria
Cui angelus: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria:
33 et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret
et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret.
34 dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar
Dixit Balaam: Peccavi, nesciens quod tu stares contra me: et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar.
35 ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus
Ait angelus: Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus.
36 quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon
Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon.
37 dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo
Dixitque ad Balaam: Misi nuncios ut vocarent te, cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo?
38 cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo
Cui ille respondit: Ecce adsum: numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo?
39 perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat
Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni eius finibus erat.
40 cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera
Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera.
41 mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi
Mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.

< Liber Numeri 22 >