< Liber Numeri 2 >

1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
2 singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis
Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis.
3 ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab
Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.
4 et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum
Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.
5 iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar
Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar.
6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti
Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti.
7 in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon
In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon.
8 omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti
Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti.
9 universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur
Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: et per turmas suas primi egredientur.
10 in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur
In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur.
11 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti
Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti.
12 iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
13 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti
Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti.
14 in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel
In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel.
15 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta
Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.
16 omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur
Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur.
17 levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur
Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum: quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.
18 ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud
Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.
19 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti
Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.
20 et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
21 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti
Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.
22 in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis
In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.
23 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti
Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti.
24 omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur
Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas: tertii proficiscentur.
25 ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan: quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
26 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti
Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti.
27 iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran
Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser: quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.
28 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti
Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti.
29 de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan
De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti
Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti.
31 omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur
Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti: et novissimi proficiscentur.
32 hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta
Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.
33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi
Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël: sic enim præceperat Dominus Moysi.
34 feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum
Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.

< Liber Numeri 2 >