< Liber Numeri 17 >
1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
2 loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae
Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae.
3 nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit
nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas eorum familias continebit:
4 ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi loquar ad te
ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio, ubi loquar ad te.
5 quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant
quem ex his elegero, germinabit virga eius: et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant.
6 locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron
Locutusque est Moyses ad filios Israel: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron.
7 quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii
Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii:
8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt
sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
9 protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas suas
Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel: videruntque et receperunt singuli virgas suas.
10 dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur
Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur.
11 fecitque Moses sicut praeceperat Dominus
Fecitque Moyses sicut praeceperat Dominus.
12 dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus
Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes peribimus.
13 quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus
quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?