< Liber Numeri 14 >

1 igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa
Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa,
2 et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israhel dicentes
et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel, dicentes:
3 utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Aegyptum
Utinam mortui essemus in Aegypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in Terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Aegyptum?
4 dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum
Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Aegyptum.
5 quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israhel
Quo audito Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israel.
6 at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua
At vero Iosue filius Nun, et Caleb filius Iephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua,
7 et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est
et ad omnem multitudinem filiorum Israel locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est.
8 si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem
si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem.
9 nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere
Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terrae huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. recessit ab eis omne praesidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere.
10 cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israhel
Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis videntibus filiis Israel.
11 et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis
Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, quae feci coram eis?
12 feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est
Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam haec est.
13 et ait Moses ad Dominum ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum
Et ait Moyses ad Dominum: Ut audiant Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum,
14 et habitatores terrae huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem
et habitatores Terrae huius, qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem, et in columna ignis per noctem:
15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant
quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant:
16 non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine
Non poterat introducere populum in Terram, pro qua iuraverat: idcirco occidit eos in solitudine.
17 magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens
Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti, dicens:
18 Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem
Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.
19 dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum
Dimitte, obsecro, peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum.
20 dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum
Dixitque Dominus: Dimisi iuxta verbum tuum.
21 vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra
Vivo ego: et implebitur gloria Domini universa terra.
22 attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae
Attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam, et signa quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me iam per decem vices, nec obedierunt voci meae,
23 non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam
non videbunt Terram pro qua iuravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam.
24 servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam
Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in Terram hanc, quam circuivit: et semen eius possidebit eam.
25 quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri
Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam Maris rubri.
26 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
27 usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me querellas filiorum Israhel audivi
Usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israel audivi.
28 dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis
Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis.
29 in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me
In solitudine hac iacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me,
30 non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium Nun
non intrabitis Terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, praeter Caleb filium Iephone, et Iosue filium Nun.
31 parvulos autem vestros de quibus dixistis quod praedae hostibus forent introducam ut videant terram quae vobis displicuit
Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam: ut videant Terram, quae vobis displicuit.
32 vestra cadavera iacebunt in solitudine
Vestra cadavera iacebunt in solitudine.
33 filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in deserto
Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto,
34 iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam
iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis Terram: annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam:
35 quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur
quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet, et morietur.
36 igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terrae quod esset mala
Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam Terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes Terrae quod esset mala,
37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini
mortui sunt atque percussi in conspectu Domini.
38 Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram
Iosue autem filius Nun, et Caleb filius Iephone vixerunt ex omnibus, qui perrexerant ad considerandam Terram.
39 locutusque est Moses universa verba haec ad omnes filios Israhel et luxit populus nimis
Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis.
40 et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus
Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est: quia peccavimus.
41 quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum
Quibus Moyses: Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum?
42 nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris
Nolite ascendere: non enim est Dominus vobiscum: ne corruatis coram inimicis vestris.
43 Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum
Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum.
44 at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris
At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris.
45 descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma
Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in monte: et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma.

< Liber Numeri 14 >