< Liber Numeri 12 >

1 locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam
Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius Aethiopissam,
2 et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus
et dixerunt: Num per solum Moysen locutus est Dominus? nonne et nobis similiter est locutus? Quod cum audisset Dominus iratus est,
3 erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra
(Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra)
4 statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi
statim locutus est Dominus ad eum, et ad Aaron et Mariam: Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis. Cumque fuissent egressi,
5 descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent
descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,
6 dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum
dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum.
7 at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est
At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est:
8 ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi
ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per aenigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi?
9 iratusque contra eos abiit
Iratusque contra eos, abiit:
10 nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra
nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum: et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra,
11 ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus
ait ad Moysen: Obsecro domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus,
12 ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra
ne fiat haec quasi mortua, et ut abortivum quod proiicitur de vulva matris suae. ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra.
13 clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam
Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens: Deus, obsecro, sana eam.
14 cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur
Cui respondit Dominus: Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur.
15 exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria
Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus: et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
16 profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan
Profectusque est populus de Haseroth fixis tentoriis in deserto Pharan.

< Liber Numeri 12 >