< Liber Numeri 10 >

1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra.
3 cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi
Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi foederis.
4 si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel
Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israel.
5 sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.
6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione
In secundo autem sonitu et pari ululatu tubae, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem. et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
7 quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt.
8 filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris
Filii autem Aaron sacerdotis clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.
9 si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum
Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
10 si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
Si quando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. ego Dominus Deus vester.
11 anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis
Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis:
12 profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan
profectique sunt filii Israel per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
13 moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi
Moveruntque castra primi iuxta imperium Domini per manum Moysi.
14 filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab
Filii Iuda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.
15 in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar
In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar.
16 in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon
In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
17 depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
18 profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur
Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.
19 in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
20 porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel
Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.
21 profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
Profectique sunt et Caathitae portantes Sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.
22 moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud
Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
23 in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadasseur.
24 et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis
et in tribu Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
25 novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
26 in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran
In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.
27 et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan
Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
28 haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur
Haec sunt castra, et profectiones filiorum Israel per turmas suas quando egrediebantur.
29 dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli
Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae, cognato suo: Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi: quia Dominus bona promisit Israeli.
30 cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum
Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.
31 et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster
Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
32 cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.
33 profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum
Profecti sunt ergo de Monte Domini viam trium dierum, arcaque foederis Domini praecedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.
34 nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent
Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.
35 cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua
Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.
36 cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel
Cum autem deponeretur, aiebat: Revertere Domine, ad multitudinem exercitus Israel.

< Liber Numeri 10 >