< Nehemiæ 7 >

1 postquam autem aedificatus est murus et posui valvas et recensui ianitores et cantores et Levitas
Postquam autem aedificatus est murus, et posui valvas, et recensui ianitores, et cantores, et Levitas:
2 praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur
praecepi Hanani fratri meo, et Hananiae principi domus de Ierusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur)
3 et dixi eis non aperiantur portae Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausae portae sunt et oppilatae et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam
et dixi eis: Non aperiantur portae Ierusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausae portae sunt, et oppilatae: et posui custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.
4 civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio eius et non erant domus aedificatae
Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio eius, et non erant domus aedificatae.
5 dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo
Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos: et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.
6 isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam
Isti filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem, et in Iudaeam, unusquisque in civitatem suam.
7 qui venerunt cum Zorobabel Hiesuae Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi Israhel
Qui venerunt cum Zorobabel, Iosue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochaeus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israel:
8 filii Pharos duo milia centum septuaginta duo
Filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo:
9 filii Saphatiae trecenti septuaginta duo
Filii Saphatia, trecenti septuaginta duo:
10 filii Area sescenti quinquaginta duo
Filii Area, sexcenti quinquaginta duo:
11 filii Phaethmoab filiorum Hiesuae et Ioab duo milia octingenti decem et octo
Filii Phahathmoab filiorum Iosue et Ioab, duo millia octingenti decem et octo:
12 filii Helam mille octingenti quinquaginta quattuor
Filii Aelam, mille octigenti quinquagintaquattuor:
13 filii Zethua octingenti quadraginta quinque
Filii Zethua, octingenti quadragintaquinque:
14 filii Zacchai septingenti sexaginta
Filii Zachai, septingenti sexaginta:
15 filii Bennui sescenti quadraginta octo
Filii Bannui, sexcenti quadragintaocto:
16 filii Bebai sescenti viginti octo
Filii Bebai, sexcenti vigintiocto:
17 filii Azgad duo milia trecenti viginti duo
Filii Azgad, duo millia trecenti vigintiduo:
18 filii Adonicam sescenti sexaginta septem
Filii Adonicam, sexcenti sexagintaseptem:
19 filii Baggoaim duo milia sexaginta septem
Filii Beguai, duo millia sexagintaseptem:
20 filii Adin sescenti quinquaginta quinque
Filii Adin, sexcenti quinquagintaquinque:
21 filii Ater filii Ezechiae nonaginta octo
Filii Ater, filii Hezeciae, nonagintaocto:
22 filii Asem trecenti viginti octo
Filii Hasem, trecenti vigintiocto:
23 filii Besai trecenti viginti quattuor
Filii Besai, trecenti vigintiquattuor:
24 filii Areph centum duodecim
Filii Hareph, centum duodecim:
25 filii Gabaon nonaginta quinque
Filii Gabaon, nonagintaquinque:
26 viri Bethleem et Netupha centum octoginta octo
Filii Bethlehem, et Netupha, centum octogintaocto.
27 viri Anathoth centum viginti octo
Viri Anathoth, centum vigintiocto.
28 viri Bethamoth quadraginta duo
Viri Bethazmoth, quadragintaduo.
29 viri Cariathiarim Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres
Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadragintatres.
30 viri Rama et Geba sescenti viginti unus
Viri Rama et Geba, sexcenti vigintiunus.
31 viri Machmas centum viginti duo
Viri Machmas, centum vigintiduo.
32 viri Bethel et Hai centum viginti tres
Viri Bethel et Hai, centum vigintitres.
33 viri Nebo alterius quinquaginta duo
Viri Nebo alterius, quinquagintaduo.
34 viri Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor
Viri Aelam alterius, mille ducenti quinquagintaquattuor.
35 filii Arem trecenti viginti
Filii Harem, trecenti viginti.
36 filii Hiericho trecenti quadraginta quinque
Filii Iericho, trecenti quadragintaquinque.
37 filii Lod Adid et Ono septingenti viginti unus
Filii Lod Hadid et Ono, septingenti vigintiunus.
38 filii Senaa tria milia nongenti triginta
Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.
39 sacerdotes filii Idaia in domo Iosua nongenti septuaginta tres
Sacerdotes: Filii Idaia in domo Iosue, nongenti septuagintatres.
40 filii Emmer mille quinquaginta duo
Filii Emmer, mille quinquagintaduo.
41 filii Phassur mille ducenti quadraginta septem
Filii Phashur, mille ducenti quadragintaseptem.
42 filii Arem mille decem et septem Levitae
Filii Arem, mille decem et septem. Levitae:
43 filii Iosue et Cadmihel filiorum
Filii Iosue et Cedmihel filiorum
44 Oduia septuaginta quattuor cantores
Oduiae, septuagintaquattuor. Cantores:
45 filii Asaph centum quadraginta octo
Filii Asaph, centum quadragintaocto.
46 ianitores filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai centum triginta octo
Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: centum trigintaocto.
47 Nathinnei filii Soa filii Asfa filii Tebaoth
Nathinaei: filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,
48 filii Ceros filii Siaa filii Fado filii Lebana filii Agaba filii Selmon
filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,
49 filii Anan filii Geddel filii Gaer
filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher,
50 filii Raaia filii Rasim filii Necoda
filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,
51 filii Gezem filii Aza filii Fasea
filii Gezem, filii Aza, filii Phasea,
52 filii Besai filii Munim filii Nephusim
filii Besai, filii Munim, filii Nephussim,
53 filii Becbuc filii Acupha filii Arur
filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,
54 filii Besloth filii Meida filii Arsa
filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa,
55 filii Bercos filii Sisara filii Thema
filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
56 filii Nesia filii Atipha
filii Nasia, filii Hatipha,
57 filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii Pherida
filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,
58 filii Iahala filii Dercon filii Geddel
filii Iahala, filii Darcon, filii Ieddel,
59 filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erat ortus ex Sabaim filio Amon
filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim, filio Amon.
60 omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo
Omnes Nathinaei, et filii servorum Salomonis, trecenti nonagintaduo.
61 hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent
Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israel essent.
62 filii Dalaia filii Tobia filii Necoda sescenti quadraginta duo
Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadragintaduo.
63 et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum
Et de Sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem: et vocatus est nomine eorum.
64 hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio
Hi quaesierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt: et eiecti sunt de sacerdotio.
65 dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus
Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret Sacerdos doctus et eruditus.
66 omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia sescenti sexaginta
Omnis multitudo quasi vir unus quadragintaduo millia sexcenti sexaginta,
67 absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia trecenti triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentae quadraginta quinque
absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti trigintaseptem, et inter eos cantores, et cantatrices, ducenti quadragintaquinque.
Equi eorum, septingenti trigintasex: muli eorum, ducenti quadragintaquinque:
69 cameli quadringenti triginta quinque asini sex milia septingenti viginti
cameli eorum, quadringenti trigintaquinque: asini, sex millia septingenti viginti.
70 nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta
Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.
71 et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas
Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.
72 et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem
Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexagintaseptem.
73 habitaverunt autem sacerdotes et Levitae et ianitores et cantores et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israhel in civitatibus suis
Habitaverunt autem Sacerdotes, et Levitae, et ianitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinaei, et omnis Israel in civitatibus suis.

< Nehemiæ 7 >