< Nehemiæ 11 >

1 habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus
Habitaverunt autem principes populi in Ierusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Ierusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
2 benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem
Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Ierusalem.
3 hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae Nathinnei et filii servorum Salomonis
Hi sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Ierusalem, et in civitatibus Iuda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, Sacerdotes, Levitae, Nathinaei, et filii servorum Salomonis.
4 et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis Iuda Athaias filius Aziam filii Zacchariae filii Amariae filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares
Et in Ierusalem habitaverunt de filiis Iuda, et de filiis Beniamin: de filiis Iuda, Athaias filius Aziam, filii Zachariae, filii Amariae, filii Saphatiae, filii Malaleel: de filiis Phares,
5 Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaia filius Ioiarib filius Zacchariae filius Silonites
Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Ioiarib, filius Zachariae, filius Silonitis:
6 omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes
omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Ierusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
7 hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Masia filius Ethehel filius Isaia
Hi sunt autem filii Beniamin: Sellum filius Mosollam, filius Ioed, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,
8 et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti octo
et post eum Gebbai, Sellai, nongenti vigintiocto,
9 et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua super civitatem secundus
et Ioel filius Zechri praepositus eorum, et Iudas filius Senua super civitatem secundus.
10 et de sacerdotibus Idaia filius Ioarib Iachin
Et de sacerdotibus, Idaia filius Ioarib, Iachin,
11 Saraia filius Elcia filius Mesollam filius Sadoc filius Meraioth filius Ahitub princeps domus Dei
Saraia filius Helciae, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,
12 et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaia filius Ieroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariae filius Phessur filius Melchiae
et fratres eorum facientes opera templi: octingenti viginti duo. Et Adaia filius Ieroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariae, filius Pheshur, filius Melchiae,
13 et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo et Amassai filius Azrihel filius Aazi filius Mosollamoth filius Emmer
et fratres eius principes patrum: ducenti quadragintaduo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,
14 et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et praepositus eorum Zabdihel filius potentium
et fratres eorum potentes nimis: centum vigintiocto, et praepositus eorum Zabdiel filius potentium.
15 et de Levitis Sebenia filius Asob filius Azaricam filius Asabia filius Boni
Et de Levitis Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,
16 et Sabathai et Iozabed super opera quae erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum
et Sabathai et Iozabed, super omnia opera, quae erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.
17 et Mathania filius Micha filius Zebdaei filius Asaph princeps ad laudandum et confitendum in oratione et Becbecia secundus de fratribus eius et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun
Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph princeps ad laudandum, et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus eius, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun:
18 omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor
omnes Levitae in civitate sancta ducenti octogintaquattuor.
19 et ianitores Accob Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo
Et ianitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia: centum septuaginta duo.
20 et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua
Et reliqui ex Israel Sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda, unusquisque in possessione sua.
21 et Nathinnei qui habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de Nathinneis
Et Nathinaei, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinaeis.
22 et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei
Et episcopus Levitarum in Ierusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiae, filius Mathaniae, filius Michae. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
23 praeceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos
Praeceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos,
24 et Fataia filius Mesezebel de filiis Zera filii Iuda in manu regis iuxta omne verbum populi
et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Iudae in manu regis, iuxta omne verbum populi,
25 et in domibus per omnes regiones eorum de filiis Iuda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capsel et in viculis eius
et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Iudae habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius: et in Dibon, et in filiabus eius: et in Cabseel, et in viculis eius,
26 et in Iesue et in Molada et in Bethfaleth
et in Iesue, et in Molada, et in Bethphaleth,
27 et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius
et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus eius,
28 et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius
et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus eius,
29 et in Ainremmon et in Sara et in Irimuth
et in Remmon, et in Saraa, et in Ierimuth,
30 Zanoa Odollam et villis earum Lachis et regionibus eius Azeca et filiabus eius et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom
Zanoa, Odollam, et in villis earum, in Lachis et regionibus eius, et in Azeca, et filiabus eius. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.
31 filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aia et Bethel et filiabus eius
Filii autem Beniamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel et filiabus eius:
32 Anathoth Nob Anania
Anathoth, Nob, Anania,
33 Asor Rama Getthaim
Asor, Rama, Gethaim,
34 Adid Seboim Neballa Loth
Hadid, Seboim, et Neballat, Lod
35 et Ono valle Artificum
et Ono valle artificum.
36 et de Levitis partitiones Iuda et Beniamin
Et de Levitis portiones Iuda et Beniamin.

< Nehemiæ 11 >