< Mattheum 25 >

1 tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae
Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus: quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso, et sponsae.
2 quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes
Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes:
3 sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum
sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:
4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus
prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
5 moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt
Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
6 media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei
Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
7 tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas
Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas.
8 fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur
Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro: quia lampades nostrae extinguuntur.
9 responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis
Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
10 dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua
Dum autem irent emere, venit sponsus: et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua.
11 novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis
Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis.
12 at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos
At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.
13 vigilate itaque quia nescitis diem neque horam
Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
14 sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua
Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
15 et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim
Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim.
16 abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque
Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
17 similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo
Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
18 qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui
Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.
19 post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis
Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
20 et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum
Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
21 ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui
Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui.
22 accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum
Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
23 ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui
Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui.
24 accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti
Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti:
25 et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est
et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.
26 respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi
Respondens autem dominus eius, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi:
27 oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura
oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, ut veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
28 tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta
Tollite itaque ab eo talentum, et date ei, qui habet decem talenta.
29 omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo
omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem, qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
30 et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium
Et inutilem servum eiicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.
31 cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae
Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli eius cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae:
32 et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis
et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hoedis:
33 et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris
et statuet oves quidem a dextris suis, hoedos autem a sinistris.
34 tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi
Tunc dicet rex his, qui a dextris eius erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
35 esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me
esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:
36 nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me
nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.
37 tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum
Tunc respondebunt ei iusti, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum?
38 quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus
quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te?
39 aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te
aut quando te vidimus infirmum: aut in carcere, et venimus ad te?
40 et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis
Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
41 tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius (aiōnios g166)
Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius. (aiōnios g166)
42 esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum
esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum:
43 hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me
hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
44 tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi
Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?
45 tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis
Tunc respondebit illis dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
46 et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam (aiōnios g166)
Et ibunt hi in supplicium aeternum: iusti autem in vitam aeternam. (aiōnios g166)

< Mattheum 25 >