< Mattheum 22 >

1 et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens
Et respondens Iesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens:
2 simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo
Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
3 et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire
Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
4 iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias
Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei, et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.
5 illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam
Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:
6 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt
reliqui vero tenuerunt servos eius, et contumeliis affectos occiderunt.
7 rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit
Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
8 tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni
Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni.
9 ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias
ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
10 et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium
Et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos: et impletae sunt nuptiae discumbentium.
11 intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
12 et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit
Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.
13 tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus, et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium.
14 multi autem sunt vocati pauci vero electi
Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
15 tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone
Tunc abeuntes Pharisaei, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
16 et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum
Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:
17 dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non
dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Caesari, an non?
18 cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae
Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis hypocritae?
19 ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium
ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
20 et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio
Et ait illis Iesus: Cuius est imago haec, et superscriptio?
21 dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo.
22 et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt
Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
23 in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum
In illo die accesserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum,
24 dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo
dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater eius uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
25 erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo
Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
26 similiter secundus et tertius usque ad septimum
Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
27 novissime autem omnium et mulier defuncta est
Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
28 in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam
In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam.
29 respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei
Respondens autem Iesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
30 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo
In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in caelo.
31 de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis
De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis:
32 ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium
Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
33 et audientes turbae mirabantur in doctrina eius
Et audientes turbae, mirabantur in doctrina eius.
34 Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum
Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset Sadducaeis, convenerunt in unum:
35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum
et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:
36 magister quod est mandatum magnum in lege
Magister, quod est mandatum magnum in lege?
37 ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua
Ait illi Iesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
38 hoc est maximum et primum mandatum
Hoc est maximum, et primum mandatum.
39 secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum
Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
40 in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae
In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetae.
41 congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus
Congregatis autem Pharisaeis, interrogavit eos Iesus,
42 dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David
dicens: Quid vobis videtur de Christo? cuius filius est? Dicunt ei: David.
43 ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens
Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:
44 dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
45 si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est
Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est?
46 et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare
et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.

< Mattheum 22 >