< Marcum 7 >

1 et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis
Et conveniunt ad eum Pharisaei, et quidam de Scribis, venientes ab Ierosolymis.
2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt
Et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, idest non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
3 Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum
Pharisaei enim, et omnes Iudaei, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum:
4 et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum
et a foro venientes nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quae tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et aeramentorum, et lectorum:
5 et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem
et interrogabant eum Pharisaei, et Scribae: Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?
6 at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.
7 in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum
in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et praecepta hominum.
8 relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditiones hominum, baptismata urceorum, et calicum: et alia similia his facitis multa.
9 et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis
Et dicebat illis: Bene irritum fecistis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
10 Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur
Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
11 vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit
Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban, (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:
12 et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri
et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis
rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia huiusmodi multa facitis.
14 et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite
Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite.
15 nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem
Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quae de homine procedunt illa sunt, quae coinquinant hominem.
16 si quis habet aures audiendi audiat
Si quis habet aures audiendi, audiat.
17 et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam
Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam.
18 et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare
Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum coinquinare:
19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas
quia non intrat in cor eius, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas?
20 dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem
Dicebat autem, quoniam quae de homine exeunt, illa coinquinant hominem.
21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia
Abintus enim de corde hominum malae cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
22 furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia
furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
23 omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem
Omnia haec mala abintus procedunt, et coinquinant hominem.
24 et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere
Et inde surgens abiit in fines Tyri, et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
25 mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius
Mulier enim statim ut audivit de eo, cuius filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes eius.
26 erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius
Erat enim mulier Gentilis, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum ut daemonium eiiceret de filia eius.
27 qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
28 at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum
At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
29 et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua
Et ait illi: Propter hunc sermonem vade, exiit daemonium a filia tua.
30 et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse
Et cum abiisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum, et daemonium exiisse.
31 et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos
Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad Mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos.
32 et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum
Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
33 et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius
Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas eius: et expuens, tetigit linguam eius:
34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire
et suscipiens in caelum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est adaperire.
35 et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte
Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte.
36 et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant
Et praecepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant:
37 et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui
et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.

< Marcum 7 >