< Marcum 14 >
1 erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent
Erat autem Pascha et Azyma post biduum: et quaerebant summi sacerdotes, et Scribae quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.
2 dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi
Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
3 et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius
Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, et recumberet: venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro, effudit super caput eius.
4 erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est
Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est?
5 poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam
Poterat enim unguentum istud vaenundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.
6 Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me
Iesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me.
7 semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis
semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis.
8 quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam
Quod habuit haec, fecit: praevenit ungere corpus meum in sepulturam.
9 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius
Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius.
10 et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis
Et Iudas Iscariotes unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
11 qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet
Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.
12 et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha
Et primo die Azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha?
13 et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum
Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem: et occurret vobis homo lagenam aquae baiulans, sequimini eum:
14 et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem
et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?
15 et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis
Et ipse vobis demonstrabit coenaculum grande, stratum: et illic parate nobis.
16 et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha
Et abierunt discipuli eius, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
17 vespere autem facto venit cum duodecim
Vespere autem facto, venit cum duodecim.
18 et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum
Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait IESUS: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
19 at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego
At illi coeperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego?
20 qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino
Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
21 et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille
Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur. bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
22 et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum
Et manducantibus illis, accepit Iesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum.
23 et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes
Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.
24 et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur
Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
25 amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei
Amen dico vobis, quia iam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
26 et hymno dicto exierunt in montem Olivarum
Et hymno dicto exierunt in Montem olivarum.
27 et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves
Et ait eis Iesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves.
28 sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam
Sed postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.
29 Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego
Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te: sed non ego.
30 et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus
Et ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.
31 at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant
At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo: Similiter autem et omnes dicebant.
32 et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem
Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem.
33 et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere
Et assumit Petrum, et Iacobum, et Ioannem secum: et coepit pavere, et taedere.
34 et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate
Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate.
35 et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora
Et cum processisset paululum, procidit super terram: et orabat, ut si fieri posset, transiret ab eo hora:
36 et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu
et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me, sed non quod ego volo, sed quod tu.
37 et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare
Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare?
38 vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma
Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
39 et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens
Et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens.
40 et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei
Et reversus, denuo invenit eos dormientes, (erant enim oculi eorum gravati) et ignorabant quid responderent ei.
41 et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum
Et venit tertio, et ait illis: Dormite iam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
42 surgite eamus ecce qui me tradit prope est
Surgite, eamus. ecce qui me tradet, prope est.
43 et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus
Et, adhuc eo loquente, venit Iudas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis, et lignis, missi a summis sacerdotibus, et Scribis, et senioribus.
44 dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite
Dederat autem traditor eius signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.
45 et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum
Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum.
46 at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
At illi manus iniecerunt in Iesum, et tenuerunt eum.
47 unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam
Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis: et amputavit illi auriculam.
48 et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me
Et respondens Iesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis, et lignis comprehendere me?
49 cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae
quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturae.
50 tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
Tunc discipuli eius relinquentes eum, omnes fugerunt.
51 adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum
Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum.
52 at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis
At ille reiecta sindone, nudus profugit ab eis.
53 et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores
Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et Scribae, et seniores.
54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem
Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.
55 summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant
Summi vero sacerdotes, et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant.
56 multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant
Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant.
57 et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes
Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes:
58 quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo
Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et post triduum aliud non manu factum aedificabo.
59 et non erat conveniens testimonium illorum
Et non erat conveniens testimonium illorum.
60 et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his
Et exurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Iesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea, quae tibi obiiciuntur ab his?
61 ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti
Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus filius Dei benedicti?
62 Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli
Iesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus caeli.
63 summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes
Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes?
64 audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis
Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
65 et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant
Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem eius, et colaphis eum caedere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum caedebant.
66 et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis
Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis:
67 et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras
et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Iesu Nazareno eras.
68 at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit
At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
69 rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est
Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est.
70 at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es
At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilaeus es.
71 ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis
Ille autem coepit anathematizare, et iurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis.
72 et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere
Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi, quod dixerat ei Iesus: Prius quam gallus cantet bis, ter me negabis. Et coepit flere.