< Lucam 24 >
1 una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata
Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant, aromata:
2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento
et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
3 et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu
Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Iesu.
4 et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti
Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
5 cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis
Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis?
6 non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset
non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,
7 dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere
dicens: Quia oportet filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
8 et recordatae sunt verborum eius
Et recordatæ sunt verborum eius.
9 et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus
Et regressæ a monumento nunciaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.
10 erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec
Erat autem Maria Magdalene, et Ioanna, et Maria Iacobi, et ceteræ, quæ cum eis erant, quæ dicebant ad Apostolos hæc.
11 et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis
Et visa sunt ante illos, sicut deliramentum verba ista: et non crediderunt illis.
12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
13 et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus
Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem, nomine Emmaus.
14 et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant
et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quæ acciderant.
15 et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis
Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent: et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis:
16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent
oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
17 et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes
Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?
18 et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus
Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus?
19 quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo
Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere, et sermone coram Deo, et omni populo:
20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum
Et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes, et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum.
21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt
nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel: et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt.
22 sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum
Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum,
23 et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere
et, non invento corpore eius, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
24 et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.
25 et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae
Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus, quæ locuti sunt Prophetæ!
26 nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam
Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?
27 et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant
Et incipiens a Moyse, et omnibus Prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis, quæ de ipso erant.
28 et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire
Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire.
29 et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis
Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies. Et intravit cum illis.
30 et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis
Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
31 et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum
Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum.
32 et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas
Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?
33 et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant
Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem: et invenerunt congregatos undecim, et eos, qui cum illis erant,
34 dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni
dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
35 et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis
Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via: et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
36 dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere
Dum autem hæc loquuntur, stetit Iesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere.
37 conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre
Conturbati vero, et conterriti, existimabant se spiritum videre.
38 et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra
Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?
39 videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere
Videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum: palpate, et videte: quia spiritus carnem, et ossa non habet, sicut me videtis habere.
40 et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes
Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus, et pedes.
41 adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur
Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit: Habetis hic aliquid, quod manducetur?
42 at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis
At illi obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis.
43 et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis
Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
44 et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me
Et dixit ad eos: Hæc sunt verba, quæ locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quæ scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.
45 tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas
Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas.
46 et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia
et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die:
47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma
et prædicari in nomine eius pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierosolyma.
48 vos autem estis testes horum
Vos autem testes estis horum.
49 et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto
Et ego mitto promissum Patris mei in vos. vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
50 eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis
Eduxit autem eos foras in Bethaniam: et elevatis manibus suis benedixit eis.
51 et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum
Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.
52 et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno
Et ipsi adorantes regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno:
53 et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen
et erant semper in templo, laudantes, et benedicentes Deum. Amen.