< Leviticus 9 >

1 facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios eius ac maiores natu Israhel dixitque ad Aaron
Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius, ac maiores natu Israel, dixitque ad Aaron:
2 tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino
Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.
3 et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum
Et ad filios Israel loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum anniculum, et sine macula in holocaustum,
4 bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis
bovem et arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes. hodie enim Dominus apparebit vobis.
5 tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo
Tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret,
6 ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius
ait Moyses: Iste est sermo, quem praecepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria eius.
7 dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus
Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo. cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut praecepit Dominus.
8 statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo
Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo:
9 cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius
cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim eius.
10 adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi
Adipemque et renunculos, ac reticulum iecoris, quae sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi:
11 carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igni
carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni.
12 immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum
Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius, quem fudit per altaris circuitum.
13 ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit igni
ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt. quae omnia super altare cremavit igni,
14 lotis prius aqua intestinis et pedibus
lotis aqua prius intestinis et pedibus.
15 et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari
Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari,
16 fecit holocaustum
fecit holocaustum,
17 addens in sacrificio libamenta quae pariter offeruntur et adolens ea super altare absque caerimoniis holocausti matutini
addens in sacrificio libamenta, quae pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque ceremoniis holocausti matutini.
18 immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu
Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.
19 adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris
Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum iecoris
20 posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in altari
posuerunt super pectora. cumque cremati essent adipes super altare,
21 pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut praeceperat Moses
pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut praeceperat Moyses.
22 et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit
Et extendens manum ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.
23 ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini
Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini:
24 et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum ruentes in facies suas
et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.

< Leviticus 9 >