< Leviticus 3 >

1 quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino
Quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.
2 ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris
Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes, sanguinem per altaris circuitum.
3 et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est
Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus:
4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis
duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum iecoris cum renunculis.
5 adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino
Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito: in oblationem suavissimi odoris Domino.
6 si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt
Si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.
7 si agnum obtulerit coram Domino
Si agnum obtulerit coram Domino,
8 ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
ponet manum suam super caput victimæ suæ: quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii: fundentque filii Aaron sanguinem eius per circuitum altaris.
9 et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam
Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino: adipem et caudam totam
10 cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis
cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia, reticulumque iecoris cum renunculis.
11 et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini
Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.
12 si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino
Si capra fuerit eius oblatio, et obtulerit eam Domino,
13 ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
ponet manum suam super caput eius: immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii. Et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum.
14 tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia
Tollentque ex ea in pastum ignis Dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia:
15 duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis
duos renunculos cum reticulo, quod est super eos iuxta ilia, et arvinam iecoris cum renunculis.
16 adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit
Adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit:
17 iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis
iure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris: nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.

< Leviticus 3 >