< Leviticus 22 >
1 locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens
Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus
Loquere ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quae ipsi offerunt. ego Dominus.
3 dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus
Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo, qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt, et quae obtulerunt filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. ego sum Dominus.
4 homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus
Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,
5 et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus est sordidus
et qui tangit reptile, et quodlibet immundum, cuius tactus est sordidus,
6 inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quae sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua
immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quae sanctificata sunt: sed cum laverit carnem suam aqua,
7 et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est
et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.
8 morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego sum Dominus
Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. ego sum Dominus.
9 custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos
Custodiant praecepta mea, ut non subiaceant peccato, et moriantur in Sanctuario, cum polluerint illud. ego Dominus qui sanctifico eos.
10 omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis
Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, inquilinus sacerdotis, et mercenarius non vescentur ex eis.
11 quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius fuerit hii comedent ex eis
Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus eius fuerit, his comedent ex eis.
12 si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur
Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit: de his quae sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur.
13 sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem
sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.
14 qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium
Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in Sanctuarium.
15 nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae offerunt Domino
Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quae offerunt Domino:
16 ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eos
ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. ego Dominus qui sanctifico eos.
17 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
18 loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini
Loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israel, dicesque ad eos: Homo de domo Israel, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,
19 ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex capris
ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris:
20 si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile
si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile.
21 homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo
Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret, ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo.
22 si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini
Si caecum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem: non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini.
23 bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest
Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest.
24 omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis
Omne animal, quod vel contritis vel tonsis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.
25 de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea
De manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit: quia corrupta, et maculata sunt omnia: non suscipietis ea.
26 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
27 bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suae die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino
Bos, ovis, et capra cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae: die autem octavo, et deinceps offerri poterunt Domino.
28 sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis
Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum foetibus suis.
29 si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis
Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis,
30 eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus
eodem die comedetis eam, non remanebit quidquam in mane alterius diei. ego Dominus.
31 custodite mandata mea et facite ea ego Dominus
Custodite mandata mea, et facite ea. ego Dominus.
32 ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos
Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus qui sanctifico vos,
33 et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego Dominus
et eduxi de Terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. ego Dominus.