< Leviticus 21 >
1 dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum
2 nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque
3 et sorore virgine quae non est nupta viro
4 sed nec in principe populi sui contaminabitur
5 non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient incisuras
6 sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt
7 scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo
8 et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos
9 sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur
10 pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet
11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et matre non contaminabitur
12 nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus
13 virginem ducet uxorem
14 viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo
15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia ego Dominus qui sanctifico eum
16 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
17 loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo
18 nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso
19 si fracto pede si manu
20 si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus
21 omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo
22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario
23 ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos
24 locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata