< Leviticus 21 >

1 dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum
Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,
2 nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque
nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque,
3 et sorore virgine quae non est nupta viro
et sorore virgine quae non est nupta viro:
4 sed nec in principe populi sui contaminabitur
sed nec in principe populi sui contaminabitur.
5 non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient incisuras
Non radent sacerdotes caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras.
6 sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt
Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen eius: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.
7 scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo
Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam, quae repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo,
8 et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos
et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico eos.
9 sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur
Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur.
10 pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet
Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet:
11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et matre non contaminabitur
et ad omnem mortuum non ingredietur omnino. super patre quoque suo, et matre non contaminabitur.
12 nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus
Nec egredietur de sanctis, ne polluat Sanctuarium Domini, quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est. ego Dominus.
13 virginem ducet uxorem
Virginem ducet uxorem:
14 viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo
Viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo:
15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia ego Dominus qui sanctifico eum
ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae: quia ego Dominus qui sanctifico eum.
16 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
17 loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo
Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo,
18 nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso
nec accedet ad ministerium eius: si caecus fuerit, si claudus, si vel parvo vel grandi, vel torto naso,
19 si fracto pede si manu
si fracto pede, si manu,
20 si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus
si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus.
21 omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo
Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo:
22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario
vescetur tamen panibus, qui offeruntur in Sanctuario,
23 ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos
ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, qui maculam habet, et contaminare non debet Sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos.
24 locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata
Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios eius, et ad omnem Israel cuncta quae fuerant sibi imperata.

< Leviticus 21 >