< Leviticus 2 >

1 anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus
Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio; fundetque super eam oleum, et ponet thus,
2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino
ac deferet ad filios Aaron sacerdotes: quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino.
3 quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
4 cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita
Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano: de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita.
5 si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento
Si oblatio tua fuerit de sartagine, similæ conspersæ oleo et absque fermento,
6 divides eam minutatim et fundes supra oleum
divides eam minutatim, et fundes super eam oleum.
7 sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur
Sin autem de craticula fuerit sacrificium, æque simila oleo conspergetur:
8 quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis
quam offerens Domino, trades manibus sacerdotis.
9 qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino:
10 quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
11 omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini
Omnis oblatio quæ offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino.
12 primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis
Primitias tantum eorum offeretis ac munera: super altare vero non imponentur in odorem suavitatis.
13 quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal
Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal.
14 sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino
Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino,
15 fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est
fundens supra oleum, et thus imponens, quia oblatio Domini est:
16 de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus
de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum thus.

< Leviticus 2 >