< Leviticus 11 >
1 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
2 dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae
Dicite filiis Israel: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ:
3 omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis
Omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.
4 quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis
Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.
5 chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est
Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.
6 lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit
Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.
7 et sus qui cum ungulam dividat non ruminat
Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat.
8 horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis
horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
9 haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis
Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est. Omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.
10 quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis
Quidquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,
11 et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis
execrandumque erit, carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.
12 cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt
Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.
13 haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum
Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: Aquilam, et gryphem, et haliæetum,
14 milvum ac vulturem iuxta genus suum
et milvum ac vulturem iuxta genus suum.
15 et omne corvini generis in similitudinem suam
et omne corvini generis in similitudinem suam,
16 strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum
struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem iuxta genus suum:
17 bubonem et mergulum et ibin
bubonem, et mergulum, et ibin,
18 cycnum et onocrotalum et porphirionem
et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,
19 erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem
herodionem, et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.
20 omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis
Omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes, abominabile erit vobis.
21 quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram
Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram,
22 comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum
comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula iuxta genus suum.
23 quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis
Quidquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis:
24 et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum
et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum:
25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum
et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.
26 omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur
Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur.
27 quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum
Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
28 et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis
Et qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis.
29 hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum
Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his, quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula iuxta genus suum,
30 migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa
mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa:
31 omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum
omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum:
32 et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur
et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.
33 vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est
Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.
34 omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit
Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.
35 et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt
Et quidquid de morticinis huiuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.
36 fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur
Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.
37 si ceciderint super sementem non polluent eam
Si ceciderit super sementem, non polluet eam.
38 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur
Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.
39 si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum
Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum:
40 et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum
et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit; lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
41 omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum
Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.
42 quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est
Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.
43 nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis
Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.
44 ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram
Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.
45 ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum
Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de Terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.
46 ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra
Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra,
47 ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis
ut differentias noveritis mundi, et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.