< Iosue 12 >
1 hii sunt reges quos percusserunt filii Israhel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quae respicit solitudinem
Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel, et possederunt Terram eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem Orientalem plagam, quæ respicit solitudinem.
2 Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon et mediae partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Iaboc qui est terminus filiorum Ammon
Sehon rex Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroer, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, et mediæ partis in valle, dimidiæque Galaad, usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon.
3 et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam quae ducit Bethesimoth et ab australi parte quae subiacent Asedothphasga
et a solitudine usque ad Mare Ceneroth contra Orientem, et usque ad Mare deserti, quod est mare salsissimum, ad Orientalem plagam per viam quæ ducit Bethsimoth: et ab australi parte, quæ subiacet Asedoth, Phasga.
4 terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim qui habitavit in Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et in Salacha atque in universa Basan usque ad terminos
Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminos
5 Gesuri et Machathi et dimidiae partis Galaad terminos Seon regis Esebon
Gessuri, et Machati, et dimidiæ partis Galaad: terminos Sehon regis Hesebon.
6 Moses famulus Domini et filii Israhel percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiae tribui Manasse
Moyses famulus Domini, et filii Israel percusserunt eos, tradiditque Terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse.
7 hii sunt reges terrae quos percussit Iosue et filii Israhel trans Iordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cuius pars ascendit in Seir tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israhel singulis partes suas
Hi sunt reges Terræ, quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad Occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem, cuius pars ascendit in Seir: tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas,
8 tam in montanis quam in planis atque campestribus in Aseroth et solitudine ac meridie Hettheus fuit et Amorreus Chananeus et Ferezeus Eveus et Iebuseus
tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie Hethæus fuit et Amorrhæus, Chananæus et Pherezæus, Hevæus et Iebusæus.
9 rex Hiericho unus rex Ahi quae est ex latere Bethel unus
Rex Iericho unus: rex Hai, quæ est ex latere Bethel, unus:
10 rex Hierusalem unus rex Hebron unus
rex Ierusalem unus, rex Hebron unus,
11 rex Hierimoth unus rex Lachis unus
rex Ierimoth unus, rex Lachis unus,
12 rex Eglon unus rex Gazer unus
rex Eglon unus, rex Gazer unus,
13 rex Dabir unus rex Gader unus
rex Dabir unus, rex Gader unus,
14 rex Herma unus rex Hered unus
rex Herma unus, rex Hered unus,
15 rex Lebna unus rex Odollam unus
rex Lebna unus, rex Odullam unus,
16 rex Maceda unus rex Bethel unus
rex Maceda unus, rex Bethel unus,
17 rex Thaffua unus rex Afer unus
rex Taphua unus, rex Opher unus,
18 rex Afec unus rex Saron unus
rex Aphec unus, rex Saron unus,
19 rex Madon unus rex Asor unus
rex Madon unus, rex Asor unus,
20 rex Someron unus rex Acsaph unus
rex Semeron unus, rex Achsaph unus,
21 rex Thenach unus rex Mageddo unus
rex Thenac unus, rex Mageddo unus,
22 rex Cades unus rex Iachanaem Chermeli unus
rex Cades unus, rex Iachanan Carmeli unus,
23 rex Dor et provinciae Dor unus rex gentium Galgal unus
rex Dor, et provinciæ Dor unus, rex Gentium Galgal unus,
24 rex Thersa unus omnes reges triginta et unus
rex Thersa unus: omnes reges triginta unus.