< Iohannem 21 >
1 postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis manifestavit autem sic
Postea manifestavit se iterum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic:
2 erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanahel qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo
Erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis eius duo.
3 dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil prendiderunt
Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim: et illa nocte nihil prendiderunt.
4 mane autem iam facto stetit Iesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est
Mane autem facto stetit Iesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est.
5 dicit ergo eis Iesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non
Dixit ergo eis Iesus: Pueri numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non.
6 dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium
Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete: et invenietis. Miserunt ergo: et iam non valebant illud trahere præ multitudine piscium.
7 dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare
Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.
8 alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium
Alii autem discipuli navigio venerunt: (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis) trahentes rete piscium.
9 ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem
Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.
10 dicit eis Iesus adferte de piscibus quos prendidistis nunc
Dicit eis Iesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.
11 ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum rete
Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.
12 dicit eis Iesus venite prandete et nemo audebat discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset
Dicit eis Iesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est.
13 et venit Iesus et accepit panem et dat eis et piscem similiter
Et venit Iesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.
14 hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis cum surrexisset a mortuis
Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.
15 cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Iesus Simon Iohannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos
Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: Simon Ioannis diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.
16 dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me ait illi etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos
Dicit ei iterum: Simon Ioannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.
17 dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas
Dicit ei tertio: Simon Ioannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio, Amas me? et dixit ei: Domine tu omnia nosti: tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.
18 amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non vis
Amen, amen dico tibi: cum esses iunior cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.
19 hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere me
Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me.
20 conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradit te
Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus eius, et dixit: Domine quis est qui tradet te?
21 hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Iesu Domine hic autem quid
Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Iesu: Domine hic autem quid?
22 dicit ei Iesus si sic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere
Dicit ei Iesus: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu me sequere.
23 exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Iesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te
Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Iesus: Non moritur. sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te?
24 hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eius
Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc: et scimus, quia verum est testimonium eius.
25 sunt autem et alia multa quae fecit Iesus quae si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros amen
Sunt autem et alia multa, quæ fecit Iesus: quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.