< Iohannem 17 >

1 haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te
Haec locutus est Iesus: et sublevatis oculis in caelum, dixit: Pater venit hora, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te:
2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam (aiōnios g166)
Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. (aiōnios g166)
3 haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum (aiōnios g166)
Haec est autem vita aeterna: Ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum. (aiōnios g166)
4 ego te clarificavi super terram opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam
Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam:
5 et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te
et nunc clarifica me tu Pater apud temetipsum, claritate, quam habui prius, quam mundus fieret, apud te.
6 manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt
Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: Tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt.
7 nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt
Nunc cognoverunt quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt:
8 quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti
quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.
9 ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt
Ego pro eis rogo: Non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi: quia tui sunt:
10 et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis
et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis:
11 et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos
Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos.
12 cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur
Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, ego custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
13 nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis
Nunc autem ad te venio: et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
14 ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo
Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.
15 non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo
Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.
16 de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo
De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.
17 sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est
Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.
18 sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum
Sicut tu me misisti in mundum, ita et ego misi eos in mundum.
19 et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate
Et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
20 non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me
Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me:
21 ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti
ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti.
22 et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus
Et ego claritatem, quam tu dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
23 ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti
Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.
24 Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi
Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
25 Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti
Pater iuste, mundus te non cognovit. ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti.
26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis
Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.

< Iohannem 17 >