< Joël Propheta 1 >
1 verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel
Verbum Domini, quod factum est ad Ioel filium Phatuel.
2 audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum
Audite hoc senes, et auribus percipite omnes habitatores terrae: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum?
3 super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi alterae
Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alterae.
4 residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo
Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.
5 expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro
Expergiscimini ebrii, et flete, et ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine: quoniam periit ab ore vestro.
6 gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis
Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes eius ut dentes leonis: et molares eius ut catuli leonis.
7 posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius
Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit: nudans spoliavit eam, et proiecit: albi facti sunt rami eius.
8 plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae
Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae.
9 periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes ministri Domini
Periit sacrificium, et libatio de domo Domini: luxerunt sacerdotes ministri Domini.
10 depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum
Depopulata est regio, luxit humus: quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.
11 confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri
Confusi sunt agricolae, ululaverunt vinitores super frumento, et hordeo, quia periit messis agri.
12 vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum
Vinea confusa est, et ficus elanguit: malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt: quia confusum est gaudium a filiis hominum.
13 accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio
Accingite vos, et plangite sacerdotes, ululate ministri altaris: ingredimini, cubate in sacco ministri Dei mei: quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium, et libatio.
14 sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum
Sanctificate ieiunium, vocate coetum, congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri: et clamate ad Dominum:
15 a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet
Aha diei. quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.
16 numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri laetitia et exultatio
Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, laetitia, et exultatio?
17 conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum
Computruerunt iumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae: quoniam confusum est triticum.
18 quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt
Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? Quia non est pascua eis: sed et greges pecorum disperierunt.
19 ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis
Ad te Domine clamabo: quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.
20 sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti
Sed et bestiae agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te: quoniam exiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.