< Job 8 >
1 respondens autem Baldad Suites dixit
Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2 usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui
Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?
3 numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est
Numquid Deus supplantat iudicium? aut Omnipotens subvertit quod iustum est?
4 etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae
Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ:
5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus
Tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus:
6 si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae
Si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum iustitiæ tuæ:
7 in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis
In tantum, ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
8 interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam
Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam:
9 hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram
(Hesterni quippe sumus, et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.)
10 et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia
Et ipsi docebunt te: loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.
11 numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua
Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua?
12 cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit
Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit:
13 sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit
Sic viæ omnium, qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit:
14 non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius
Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia eius.
15 innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget
Innitetur super domum suam, et non stabit: fulciet eam, et non consurget:
16 humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur
Humectus videtur antequam veniat Sol, et in ortu suo germen eius egredietur.
17 super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur
Super acervum petrarum radices eius densabuntur, et inter lapides commorabitur.
18 si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te
Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te.
19 haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur
Hæc est enim lætitia viæ eius, ut rursum de terra alii germinentur.
20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
Deus non proiiciet simplicem, nec porriget manum malignis:
21 donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo
Donec impleatur risu os tuum, et labia tua iubilo.
22 qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet
Qui oderunt te, induentur confusione: et tabernaculum impiorum non subsistet.