< Job 7 >

1 militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius
Militia est vita hominis super terram: et sicut dies mercenarii, dies eius.
2 sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui
Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui:
3 sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi
Sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.
4 si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras
Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.
5 induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est
Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris, cutis mea aruit, et contracta est.
6 dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe
Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe.
7 memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona
Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.
8 nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam
Nec aspiciet me visus hominis: oculi tui in me, et non subsistam.
9 sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet (Sheol h7585)
Sicut consumitur nubes, et pertransit: sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. (Sheol h7585)
10 nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius
Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius.
11 quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae
Quapropter et ego non parcam ori meo, loquar in tribulatione spiritus mei: confabulabor cum amaritudine animae meae.
12 numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere
Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere?
13 si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo
Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo:
14 terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties
Terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.
15 quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea
Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
16 desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei
Desperavi, nequaquam ultra iam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
17 quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum
Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?
18 visitas eum diluculo et subito probas illum
Visitas eum diluculo, et subito probas illum:
19 usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam
Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam?
20 peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis
Peccavi, quid faciam tibi o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
21 cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam
Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce, nunc in pulvere dormiam: et si mane me quaesieris, non subsistam.

< Job 7 >