< Job 6 >

1 respondens autem Iob dixit
Respondens autem Job, dixit:
2 utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera
[Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera!
3 quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena
Quasi arena maris hæc gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena:
4 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me
quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me.
5 numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit
Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit?
6 aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem
aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem?
7 quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt
Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt.
8 quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus
Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus?
9 et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me
et qui cœpit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me?
10 et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti
Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.
11 quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam
Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam?
12 nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est
Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est.
13 ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me
Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.
14 qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit
Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.
15 fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus
Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
16 qui timent pruinam inruet super eos nix
Qui timent pruinam, irruet super eos nix.
17 tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo
Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo.
18 involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt
Involutæ sunt semitæ gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt.
19 considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper
Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.
20 confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt
Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
21 nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis
Nunc venistis; et modo videntes plagam meam, timetis.
22 numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi
Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi?
23 vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me
vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me?
24 docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me
Docete me, et ego tacebo: et si quid forte ignoravi, instruite me.
25 quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere
Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me?
26 ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis
Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
27 super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum
Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
28 verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar
Verumtamen quod cœpistis explete: præbete aurem, et videte an mentiar.
29 respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate
Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate.
30 et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit
Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.]

< Job 6 >