< Job 5 >
1 voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere
Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.
2 vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia
Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
3 ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim
Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini eius statim.
4 longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat
Longe fient filii eius a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.
5 cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius
Cuius messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius.
6 nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor
Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.
7 homo ad laborem nascitur et avis ad volatum
Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum.
8 quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum
Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum:
9 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero
Qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero:
10 qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa
Qui dat pluviam super faciem terrae, et irrigat aquis universa:
11 qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate
Qui ponit humiles in sublime, et moerentes erigit sospitate:
12 qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant
Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod coeperant:
13 qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat
Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat:
14 per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie
Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte sic palpabunt in meridie.
15 porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem
Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.
16 et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum
Et erit egeno spes, iniquitas autem contrahet os suum.
17 beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes
Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes:
18 quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt
Quia ipse vulnerat, et medetur: percutit, et manus eius sanabunt.
19 in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum
In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum.
20 in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii
In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.
21 a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit
A flagello linguae absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.
22 in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis
In vastitate, et fame ridebis, et bestias terrae non formidabis.
23 sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi
Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi.
24 et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis
Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans speciem tuam, non peccabis.
25 scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae
Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae.
26 ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo
Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
27 ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta
Ecce, hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta.