< Job 41 >
1 an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius
2 numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius
3 numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia
4 numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum
5 numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis
6 concident eum amici divident illum negotiatores
7 numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius
8 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui
9 ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur
10 non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo
11 quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt
12 non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis
13 quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit
14 portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido
15 corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus
16 una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas
17 una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur
18 sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi
19 de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae
20 de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis
21 halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur
22 in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas
23 membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur
24 cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus
25 cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur
26 cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax
27 reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes
28 non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae
29 quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam
30 sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum
31 fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt
32 post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem
33 non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret
34 omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae