< Job 40 >

1 et adiecit Dominus et locutus est ad Iob
Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job:
2 numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei
Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.
3 respondens autem Iob Domino dixit
Respondens autem Job Domino, dixit:
4 qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum
Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum.
5 unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam
Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.
6 respondens autem Dominus Iob de turbine ait
Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:
7 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi.
8 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris
Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris?
9 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas?
10 circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
11 disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia
Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
12 respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo
Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.
13 absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam
Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.
14 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
15 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.
16 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius
Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.
17 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt
Stringit caudam suam quasi cedrum; nervi testiculorum ejus perplexi sunt.
18 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae
Ossa ejus velut fistulæ æris; cartilago illius quasi laminæ ferreæ.
19 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius
Ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum applicabit gladium ejus.
20 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
Huic montes herbas ferunt: omnes bestiæ agri ludent ibi.
21 sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus.
22 protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis
Protegunt umbræ umbram ejus: circumdabunt eum salices torrentis.
23 ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius
Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.
24 in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius
In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus.

< Job 40 >