< Job 38 >

1 respondens autem Dominus Iob de turbine dixit
Respondens autem Dominus Iob de turbine, dixit:
2 quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis
Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?
3 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi
Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi.
4 ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam
Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? indica mihi si habes intelligentiam.
5 quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam
Quis posuit mensuras eius, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam?
6 super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius
Super quo bases illius solidatae sunt? aut quis demisit lapidem angularem eius,
7 cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei
Cum me laudarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei?
8 quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens
Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens:
9 cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem
Cum ponerem nubem vestimentum eius, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem?
10 circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia
Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem, et ostia:
11 et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos
Et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
12 numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum
Numquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum?
13 et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea
Et tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea?
14 restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum
Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum:
15 auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur
Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
16 numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti
Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti?
17 numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti
Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti?
18 numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia
Numquid considerasti latitudinem terrae? indica mihi, si nosti, omnia,
19 in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit
In qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit:
20 ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius
Ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus eius.
21 sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras
Sciebas tunc quod nasciturus esses? et numerum dierum tuorum noveras?
22 numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti
Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
23 quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli
Quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli?
24 per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram
Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram?
25 quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui
Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,
26 ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur
Ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
27 ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes
Ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes?
28 quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris
Quis est pluviae pater? vel quis genuit stillas roris?
29 de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit
De cuius utero egressa est glacies? et gelu de caelo quis genuit?
30 in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur
In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur.
31 numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare
Numquid coniungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?
32 numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis
Numquid producis Luciferum in tempore suo, et Vesperum super filios terrae consurgere facis?
33 numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra
Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem eius in terra?
34 numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te
Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
35 numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus
Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus?
36 quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam
Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?
37 quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet
Quis enarrabit caelorum rationem, et concentum caeli quis dormire faciet?
38 quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur
Quando fundebatur pulvis in terra, et glebae compingebantur?
39 numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis
Numquid capies leaenae praedam, et animam catulorum eius implebis,
40 quando cubant in antris et in specubus insidiantur
Quando cubant in antris, et in specubus insidiantur?
41 quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos
Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad eum, vagientes, eo quod non habeant cibos?

< Job 38 >