< Job 36 >

1 addens quoque Heliu haec locutus est
Addens quoque Eliu, hæc locutus est:
2 sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar
Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
3 repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum
Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.
4 vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi
Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
5 Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens
Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens:
6 sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit
sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.
7 non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur
Non auferet a justo oculos suos: et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
8 et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,
9 indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint
indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
10 revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate
Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
11 si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria
Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria:
12 si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia
si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
13 simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint
Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
14 morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos
Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
15 eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius
Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus.
16 igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine
Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.
17 causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies
Causa tua quasi impii judicata est: causam judiciumque recipies.
18 non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te
Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te.
19 depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine
Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.
20 ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis
Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.
21 cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam
Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim cœpisti sequi post miseriam.
22 ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus
Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
23 quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem
Quis poterit scrutari vias ejus? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem?
24 memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri
Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.
25 omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul
Omnes homines vident eum: unusquisque intuetur procul.
26 ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis
Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inæstimabilis.
27 qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum
Qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum,
28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper
qui de nubibus fluunt quæ prætexunt cuncta desuper.
29 si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,
30 et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet
et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.
31 per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus
Per hæc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.
32 in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat
In manibus abscondit lucem, et præcepit ei ut rursus adveniat.
33 adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere
Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.

< Job 36 >