< Job 35 >
1 igitur Heliu haec rursum locutus est
Igitur Eliu hæc rursum locutus est:
2 numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum
Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Iustior sum Deo?
3 dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero
Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero?
4 itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum
Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.
5 suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit
Suspice cælum et intuere, et contemplare æthera quod altior te sit.
6 si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum
Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum?
7 porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet
Porro si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet?
8 homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua
Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adiuvabit iustitia tua.
9 propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum
Propter multitudinem calumniatorum clamabunt: et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum.
10 et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte
Et non dixit: Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit carmina in nocte,
11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos
Qui docet nos super iumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos.
12 ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum
Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.
13 non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur
Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
14 etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum
Etiam cum dixeris: Non considerat: iudicare coram illo, et expecta eum.
15 nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde
Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.
16 ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat
Ergo Iob frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.