< Job 33 >
1 audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta
Audi igitur Iob eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.
2 ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis
Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis.
3 simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur
Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
4 spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me
Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
5 si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste
Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.
6 ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum
Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
7 verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis
Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.
8 dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi
Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi:
9 mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me
Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me.
10 quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi
Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.
11 posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas
Posuit in nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas.
12 hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine
Hoc est ergo, in quo non es iustificatus: respondebo tibi, quia maior sit Deus homine.
13 adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi
Adversus eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi?
14 semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit
Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
15 per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo
Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo:
16 tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam
Tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,
17 ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia
Ut avertat hominem ab his, quæ facit, et liberet eum de superbia:
18 eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium
Eruens animam eius a corruptione: et vitam illius, ut non transeat in gladium.
19 increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit
Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa eius marcescere facit.
20 abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis
Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis.
21 tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur
Tabescet caro eius, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.
22 adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis
Appropinquavit corruptioni anima eius, et vita illius mortiferis.
23 si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem
Si fuerit pro eo Angelus loquens, unus de millibus, ut annunciet hominis æquitatem:
24 miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier
Miserebitur eius, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni in quo ei propitier.
25 consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae
Consumpta est caro eius a suppliciis, revertatur ad dies adolescentiæ suæ.
26 deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam
Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem eius in iubilo, et reddet homini iustitiam suam.
27 respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi
Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et, ut eram dignus, non recepi.
28 liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret
Liberavit animam suam ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
29 ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos
Ecce, hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos.
30 ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium
Ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
31 adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar
Attende Iob, et audi me: et tace, dum loquor.
32 si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum
Si autem habes quod loquaris, responde mihi, loquere: volo enim, te apparere iustum.
33 quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam
Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam.