< Job 32 >
1 omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur
Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
2 et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo
Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.
3 porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob
Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.
4 igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur
Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.
5 cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer
Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
6 respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam
Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: [Junior sum tempore, vos autem antiquiores: idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.
7 sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam
Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.
8 sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam
Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
9 non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium
Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium.
10 ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam
Ideo dicam: Audite me: ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
11 expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus
Expectavi enim sermones vestros; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus;
12 et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius
et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus.
13 ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo
Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam: Deus projecit eum, non homo.
14 nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi
Nihil locutus est mihi: et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
15 extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia
Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.
16 quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra
Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt:
17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam
respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.
18 plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei
Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.
19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit
En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
20 loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo
Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo.
21 non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo
Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.
22 nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus
Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.]