< Job 27 >
1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
Addidit quoque Iob, assumens parabolam suam, et dixit:
2 vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam
Vivit Deus, qui abstulit iudicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
3 quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis
Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
4 non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium
Non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.
5 absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea
Absit a me ut iustos vos esse iudicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
6 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea
Iustificationem meam, quam coepi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
7 sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus
Sit ut impius, inimicus meus: et adversarius meus, quasi iniquus.
8 quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius
Quae est enim spes hypocritae si avare rapiat, et non liberet Deus animam eius?
9 numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia
Numquid Deus audiet clamorem eius cum venerit super eum angustia?
10 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore
Aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore?
11 docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam
Docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat, nec abscondam.
12 ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini
Ecce, vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini?
13 haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient
Haec est pars hominis impii apud Deum, et hereditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
14 si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane
Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt, et nepotes eius non saturabuntur pane.
15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt
Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt.
16 si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta
Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimenta:
17 praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet
Praeparabit quidem, sed iustus vestietur illis: et argentum innocens dividet.
18 aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum
Aedificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
19 dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet
Dives cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
20 adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas
Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas.
21 tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo
Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
22 et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet
Et mittet super eum, et non parcet: de manu eius fugiens fugiet.
23 stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius
Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum eius.