< Job 24 >
1 ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius
Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
2 alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos
Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos.
3 asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae
Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae.
4 subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae
Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terrae.
5 alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis
Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad praedam, praeparant panem liberis.
6 agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant
Agrum non suum demetunt: et vineam eius, quem vi oppresserint, vindemiant.
7 nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore
Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore:
8 quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides
Quos imbres montium rigant: et non habentes velamen, amplexantur lapides.
9 vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt
Vim fecerunt depraedantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.
10 nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas
Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.
11 inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt
Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.
12 de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur
De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit, et Deus inultum abire non patitur.
13 ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius
Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias eius, nec reversi sunt per semitas eius.
14 mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur
Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur.
15 oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum
Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum.
16 perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem
Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.
17 si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant
Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
18 levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum
Levis est super faciem aquae: maledicta sit pars eius in terra, nec ambulet per viam vinearum.
19 ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius (Sheol )
Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. (Sheol )
20 obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum
Obliviscatur eius misericordia: dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.
21 pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit
Pavit enim sterilem, et quae non parit, et viduae bene non fecit.
22 detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae
Detraxit fortes in fortitudine sua: et cum steterit, non credet vitae suae.
23 dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius
Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem eius sunt in viis illius.
24 elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur
Elevati sunt ad modicum, et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.
25 quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea
Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?