< Job 23 >
1 respondens autem Iob dixit
Respondens autem Iob, ait:
2 nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum
Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum.
3 quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius
Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium eius?
4 ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus
Ponam coram eo iudicium, et os meum replebo increpationibus.
5 ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi
Ut sciam verba, quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.
6 nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat
Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat.
7 proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum
Proponat aequitatem contra me, et perveniet ad victoriam iudicium meum.
8 si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum
Si ad Orientem iero, non apparet: si ad Occidentem, non intelligam eum.
9 si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum
Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum: si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
10 ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit
Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum, quod per ignem transit:
11 vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea
Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi, et non declinavi ex ea.
12 a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius
A mandatis labiorum eius non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris eius.
13 ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit
Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem eius: et anima eius quodcumque voluit, hoc fecit.
14 cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei
Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei.
15 et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor
Et idcirco a facie eius turbatus sum, et considerans eum, timore solicitor.
16 Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me
Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
17 non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo
Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.