< Job 18 >
1 respondens autem Baldad Suites dixit
Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2 usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur
Usque ad quem finem verba iactabitis? intelligite prius, et sic loquamur.
3 quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis
Quare reputati sumus ut iumenta, et sorduimus coram vobis?
4 qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo
Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?
5 nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius
Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis eius?
6 lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur
Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna, quae super eum est, extinguetur.
7 artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum
Arctabuntur gressus virtutis eius, et praecipitabit eum consilium suum.
8 inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat
Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis eius ambulat.
9 tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis
Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis.
10 abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam
Abscondita est in terra pedica eius, et decipula illius super semitam.
11 undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius
Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes eius.
12 adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius
Attenuetur fame robur eius, et inedia invadat costas illius.
13 devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors
Devoret pulchritudinem cutis eius, consumat brachia illius primogenita mors.
14 avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus
Avellatur de tabernaculo suo fiducia eius, et calcet super eum, quasi rex, interitus.
15 habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur
Habitent in tabernaculo illius socii eius, qui non est, aspergatur in tabernaculo eius sulphur.
16 deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius
Deorsum radices eius siccentur, sursum autem atteratur messis eius.
17 memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis
Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen eius in plateis.
18 expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum
Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.
19 non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius
Non erit semen eius, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus eius.
20 in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror
In die eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror.
21 haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum
Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus eius, qui ignorat Deum.