< Job 15 >

1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
2 numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum
Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?
3 arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit
Arguis verbis eum, qui non est aequalis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
4 quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo
Quantum in te est evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo.
5 docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium
Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
6 condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi
Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi.
7 numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus
Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus?
8 numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia
Numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit eius sapientia?
9 quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus
Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus?
10 et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui
Et senes, et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui.
11 numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent
Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent
12 quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos
Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos?
13 quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones
Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo huiuscemodi sermones?
14 quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere
Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere?
15 ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius
Ecce inter sanctos eius nemo immutabilis, et caeli non sunt mundi in conspectu eius.
16 quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem
Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?
17 ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi
Ostendam tibi, audi me: quod vidi narrabo tibi.
18 sapientes confitentur et non abscondunt patres suos
Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos.
19 quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos
Quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.
20 cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius
Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis eius.
21 sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur
Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
22 non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium
Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.
23 cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies
Cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.
24 terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium
Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem, qui praeparatur ad praelium.
25 tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est
Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.
26 cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est
Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.
27 operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet
Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet.
28 habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae
Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae.
29 non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam
Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius, nec mittet in terra radicem suam.
30 non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui
Non recedet de tenebris: ramos eius arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
31 non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit
Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.
32 antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet
Antequam dies eius impleantur, peribit: et manus eius arescent.
33 laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum
Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiiciens florem suum.
34 congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt
Congregatio enim hypocritae sterilis, et et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt.
35 concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos
Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus eius praeparat dolos.

< Job 15 >