< Job 14 >
1 homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis
Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
2 quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet
Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
3 et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium
Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in iudicium?
4 quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es
Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es?
5 breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt
Breves dies hominis sunt: numerus mensium eius apud te est: constituisti terminos eius, qui praeteriri non poterunt.
6 recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius
Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies eius.
7 lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant
Lignum habet spem: si praecisum fuerit, rursum virescit, et rami eius pullulant.
8 si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius
Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
9 ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est
Ad odorem aquae germinabit, et faciet comam quasi cum primum plantatum est:
10 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est
Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus atque consumptus, ubi quaeso est?
11 quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat
Quomodo si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat:
12 sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo
Sic homo cum dormierit, non resurget, donec atteratur caelum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
13 quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei (Sheol )
Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei? (Sheol )
14 putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea
Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus, quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
15 vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram
Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram.
16 tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis
Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis.
17 signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam
Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.
18 mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo
Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo.
19 lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes
Lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes.
20 roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum
Roborasti eum paululum ut in perpetuum transiret: immutabis faciem eius, et emittes eum.
21 sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget
Sive nobiles fuerint filii eius, sive ignobiles, non intelliget.
22 attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit
Attamen caro eius dum vivet dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.