< Job 13 >

1 ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula
Ecce omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.
2 secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum
Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum.
3 sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio
Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio:
4 prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum
Prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.
5 atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes
Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.
6 audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite
Audite ergo correptionem meam, et iudicium labiorum meorum attendite.
7 numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos
Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos?
8 numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini
Numquid faciem eius accipitis, et pro Deo iudicare nitimini?
9 aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis
Aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur ut homo, vestris fraudulentiis?
10 ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis
Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem eius accipitis.
11 statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos
Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror eius irruet super vos.
12 memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae
Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestrae.
13 tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit
Tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.
14 quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis
Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis?
15 etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam
Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu eius arguam.
16 et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita
Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita.
17 audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris
Audite sermonem meum, et aenigmata percipite auribus vestris.
18 si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar
Si fuero iudicatus, scio quod iustus inveniar.
19 quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor
Quis est qui iudicetur mecum? veniat: quare tacens consumor?
20 duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar
Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar:
21 manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat
Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.
22 et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi
Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi.
23 quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi
Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea et delicta ostende mihi.
24 cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum
Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum?
25 contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris
Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris:
26 scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae
Scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae.
27 posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti
Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti:
28 qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea
Qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.

< Job 13 >