< Job 12 >
1 respondens autem Iob dixit
Respondens autem Iob, dixit:
2 ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia
Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia?
3 et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat
Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum: quis enim haec, quae nostis, ignorat?
4 qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas
Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim iusti simplicitas.
5 lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum
Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum.
6 abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum
Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
7 nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi
Nimirum interroga iumenta, et docebunt te: et volatilia caeli, et indicabunt tibi.
8 loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris
Loquere terrae, et respondebit tibi: et narrabunt pisces maris.
9 quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit
Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit?
10 in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis
In cuius manu anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis.
11 nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem
Nonne auris verba diiudicat, et fauces comedentis, saporem?
12 in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia
In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
13 apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam
Apud ipsum est sapientia et fortitudo, ipse habet consilium et intelligentiam.
14 si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat
Si destruxerit, nemo est qui aedificet: si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
15 si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram
Si continuerit aquas, omnia siccabuntur: et si emiserit eas, subvertent terram.
16 apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur
Apud ipsum est fortitudo et sapientia: ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
17 adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem
Adducit consiliarios in stultum finem, et iudices in stuporem.
18 balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum
Balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum.
19 ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat
Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat:
20 commutans labium veracium et doctrinam senum auferens
Commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.
21 effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans
Effundit despectionem super principes, eos, qui oppressi fuerant, relevans.
22 qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis
Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
23 qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet
Qui multiplicat gentes et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
24 qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium
Qui immutat cor principum populi terrae, et decipit eos ut frustra incedant per invium:
25 palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios
Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.