< Job 10 >

1 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae
Tædet animam meam vitæ meæ; dimittam adversum me eloquium meum: loquar in amaritudine animæ meæ.
2 dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices
Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices.
3 numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves
Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves?
4 numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis
Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis?
5 numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora
Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
6 ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,
7 et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere
et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere?
8 manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me
Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente præcipitas me?
9 memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me
Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
10 nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?
11 pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me
Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me.
12 vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum
Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
13 licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris
Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
14 si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris
Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris?
15 et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria
Et si impius fuero, væ mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
16 et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias
Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.
17 instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me
Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me.
18 quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret
Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.
19 fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum
Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.
20 numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum
Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,
21 antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine
antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine:
22 terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans
terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.

< Job 10 >